Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
?ivá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Latinitatis vivae seminarium Pragense IV
Borekius Marcus   

     Si quis hac aestate Latine loquendo frui vellet, occasiones ei fuerunt haud paucae, propterea quod imprimis conventui IX Academiae Latinitati Fovendae apud Hispanos Alcannizii et Ampostae interesse licuit. Ferme eodem tempore in Civitatibus Foederatis Americanis habitum est Conventiculum Latinum, quod Lexintoniae quotannis professor Tunberg moderari solet. Varia vero seminaria variis locis, praesertim in Europa et in America, celebrata sunt; orbis enim Latinus profecto magnus est, quin etiam in dies ita augetur, ut, etiamsi id mihi proponerem, singulos conventus, singula seminaria enumerare non possem. Hac rara temporum Latinorum felicitate mihi tamen cordi seminarium Pragense fuit, quod Institutum Graecitati et Latinitati Augendae et Latinitati Vivae Provehendae Associatio (L.V.P.A.) sive in urbe Bohemiae praecipua sive in vicinitate eius iam ter instituerat. Quartum egomet ipse particeps factus sum atque fructum edepol magnum cepi. Nunquam enim antea conventui Latine loquentium interesse potueram. Multae forsitan difficultates moderatoribus exstitissent, nisi Facultas theologiae catholicae Universitatis Carolinae quasi tertia seminarii columna et quidem maximi ponderis facta esset opem eximiam ferens.
     Habenas igitur seminarii tres aurigae munus suum egregie administrantes acceperunt: primum Inga Pessarra-Grimm, praeses L.V.P.Ae; deinde Bohumila Mouchová quae litteras Latinas profitetur, quaeque, etsi iam emerita, tamen adhuc in Instituto Graecitati et Latinitati Augendae docet; postremo Iosephus Šimandl, doctor in Facultate theologiae catholicae. Sedem ac domicilium conventus in ipsis facultatis theologiae aedificiis habuit, ubi omnia necessaria, i. e. conclavia, computatoria, instrumenta musica, ecclesia atque aula conviviis festivis apta nobis praesto fuerunt. Hac de causa magna gratia habenda est Ludovico Armbruster, huius instituti decano, ac ceteris, qui tam benigne auxilio nobis venerunt. Paene LXX participibus, qui plerumque itineri sat longo se commiserunt ex Albania, Austria, Bohemia, Civitatibus Foederatis, Finnia, Germania, Hibernia, Italia et Polonia venientes, moderatores multa animi oblectamenta praeparaverunt. Die primo, Kalendis Augustis, omnes participes, in ecclesia facultatis allocuti sunt rectores institutorum, de quibus supra verba feci, una cum conventus moderatoribus. Quibus bene expeditis et facile currentibus orationibus habitis, laeti audiimus tum studiosorum litteris classicis, tum sociorum collegii musici symphonias. Iani Novák carmina cumprimis animos nostros commoverunt. Dolendum autem est, quod professor Weische, qui orationem sollemnem de lumine Pragensi in disciplina linguistica exorto habiturus fuit, propter morbum subitum, quo Monachii afflictus erat, Pragam -pro dolor!- non pervenit.
     Seminarium est omne divisum in partes duas, quarum una e tironibus constabat, altera ex iis, qui arte Latine dicendi iam florebant. Illos Barbara Krylová, doctrix litteris Latinis optime erudita, duxit atque mentem in docendo ita locavit, ut etiam rudissimus quisque saltem primoribus labiis artem Latine verba formandi gustaret; cui Georgius Schweitzer atque Bohumila Mouchová nonnullis scholis habitis libenter opitulati sunt. Ceteris autem destinatae sunt acroases atque praelectiones superioris gradus variorumque argumentorum: nam a Stanislao Sousedík in sinum Thomisticae philosophiae compulsi sumus: magister enim voluit sententias aperiremus toto pectore de Thomae placitis cogitantes; Nicolaus Szymanski artem poematorum condendorum docuit, quia hoc in genere litterarum versari solet sicut Anna Elissa Radke, quae acroasin de Ioanne Cochanovio, principe poetarum Polonorum praebuit immo etiam recitavit versus eius sive Latine scriptos sive Latine redditos; Caecilia Koch verba de Sancti Augustini Confessionibus fecit; Martinus Steiner operam ad Comenium eiusque linguas docendi methodos impendit; verborum Indoeuropaeorum origines indagare conatus est Ignatius Danka; in schola Georgii Schweitzer verba de metrica Plautina facta sunt; Bohumila Mouchová de Mureti orationibus academicis narrans omnium oculos et ora ad se mirandum in modum convertit: verba autem eius mihi in memoria adhuc insident; praeterea de verbivelitatione apud Plautum sermonem cum auditoribus contulit Barbara Krylová; Theresia Krekulová verba de Iudaeis Pragensibus proferens auribus nostris aequissimis usa est; Godo Lieberg praelectiones de Caesaris Bello Gallico atque de Propertio poeta habuit; Sodates quidem, alius poeta, argumentum acroaseos Ioanni Kwapisz fuit; De Anna Svidnicensi, III uxore Caroli IV, nobiscum Norbertus Thiel disputavit; tandem, die vesperascente, Ericus Palmén, cuius scholas interdiu audire solebamus, aliquando cantica a Finnis Latine reddita cecinit.
     Maxima autem laetitia me adventus David Morgan, Aloisii Miraglia atque alumnorum eius affecit, cum quibus artissimo amicitiae vinculo coniunctus sum, quique professore Weische absente multas scholas ac acroases animos audientium inflammantes praebuerunt. Aloisius Miraglia, vir perfecte et plane eruditus, de Erasmo, Latinitatis principe, de grammaticorum pedantismo, qui dicitur, de Nicolai Beraldi Aurelii consiliis ad pure et integre Latine loquendum atque de Sturmio magnifice locutus est sententiis vero abundans efficiensque, ut argumenta ac sententiae humanistarum animis nostris obversarentur. Robertus Carfagni, alumnus academiae, cui nomen Vivarium Novum est, duabus praelectionibus monstravit, quid de taedio vitae praestantissimi Romanorum scriptores sensissent atque quid prologus Plauti Amphitryonis sibi vellet, puram et incorruptam sermonis consuetudinem servans. Omnes autem cogitationes participes ad vitam moresque Georgii Castriotae Scanderberg, Christianae fidei propugnatoris, Arturo Tabaku narrante contulerunt. David Morgan, vir adeo Latine doctus, quem hominem Romanum crederes, colloquia quaedam idonea Erasmiana elegit, ut ad hos dialogos in scaenam inducendos aggrederetur. Duo igitur ex discipulis personas operis Erasmi, mea quidem opinione, eventu optimo egerunt. Participes denique paucis verbis de Vivario Novo certiores facti sunt ab eius alumnis.
     Cum Praga a multis alienigenis bene audiat et deversorium ipsum a sinu urbis propius abesset, studiosi facultatis philosophicae varias periegeses ad monumenta Pragensia eximia instruxerunt. Oculos ergo Arce Pragensi, monasterio Brevnoviensi, regione urbis Iudaica, villa aestiva, cui nomen Stella est, pavimus. Etsi caeli varietate atque imbribus repente effusis saepenumero vexabamur, tamen acroasiunculae plerumque tanta iucunditate perfuderunt, ut vix quisquam conquereretur. Nonnulli participum postea etiam suo Marte itinera susceperunt.
     Die ultimo missa Latina in Sancti Caroli Magni Ecclesia celebrata pectora religione imbuimus et vires animi corporisque refecimus. Eodem die vesperi convivium festivum exstructum est. Dum cenamus, fabulae scaenicae atque vocum et fidium cantus, quem tirones cottidie prima luce exercebant, molitus est, ut haec omnia dape finita in scaena agerentur. Cum multa cantica non solum a tironibus exhibita audivissemus atque aliquos histriones bene meritos acclamavissemus, finis totius seminarii factus est.
     In ipso conventu sermones crebros participes inter se habuerunt, nonnumquam concertatio quoque verborum orta est, attamen paene omnes memoriam illius Horatii "est modus in rebus, sunt certi denique fines" semper servaverunt.
     Non possum quin omnes moderatores summis laudibus denuo efferre, quoniam bene negotium gesserunt munusque suum recte exsecuti sunt. Gratiae autem referendae sunt praesertim Bohumilae Mouchová, quae operam curamque egregiam ad res necessarias instituendas impendit, cuiusque laboris egomet ipse testis sum. Nolite me igitur vituperare propter nimis magnas laudes, quibus nonnullos seminarii participes affeci. Nam his in hominibus profecto summa dignitas est atque re vera non solum de conventiculo Pragensi praeclare meriti sunt.
     Huius seminarii, quod optimi amici celebrarunt, memoria ex animo meo numquam discedet atque spe nitor plures huiuscemodi conventus in Bohemia fore.

Borekius Marcus (Vox Latina 166, pp. 592-94)

 
< Antecedens   Proximum >