Ruthenia Alba
|
||||
Lingua publica | Lingua Ruthenica Alba, Lingua Russica | |||
Caput | Minscum | |||
Praeses | Alexander Lukashenko | |||
Ambitus - Totale - % aqua |
locum 83e 207 600 km² |
|||
Populatio - Total (2012) - Densitas |
locum 74e 9.457.00 hab. 46 h/km² |
|||
Independentia | 1991 | |||
Moneta | Rubelus Rutheniae Albae (BYR) | |||
Zona Horaria | UTC+3 | |||
Hymnus Nationalis | Мы, беларусы (Nos, Rutheni Albi). | |||
Internetis abbreviatio | .by | |||
Telephonicum praefixum | 375 |
Ruthenia Alba[1][2] sive Russia Alba,[1][3] Albarussia,[4] Belorussia[3] (Беларусь, tr. Belarus’) est res publica in Europa. Caput est Minscum.
Linguae publicae sunt lingua Ruthenica Alba et lingua Russica.
Index
Geographia[recensere | fontem recensere]
Ruthenia Alba est terra in Europa orientali. Terminos terrestres cum Russia, Ucraina, Polonia, Lituania, et Lettonia habet.
Maxima civitatis flumina sunt Danapris, Pripetius, Niemen, Duina, Buga, etc.
Cacumen enim montis altissimus, Dziaržynskaja Hara, est 345 metra super mari.
Historia[recensere | fontem recensere]
Saeculis IX-XII territorium Rutheniae Albae pars Rutheniae erat et saeculo XIII pars Magni Ducatus Lituaniae facta fuit.
Ab saeculo XVIII Ruthenia Alba erat Russiae pars.
Post detritum Imperii Russici (anno 1917) in Ruthenia Alba exsistebant Res Publica Ruthenica Alba Popularis (1918–1919).
Anno 1922 cum Russia, Ucraina, et Foederatione Transcaucasica Unionem Sovieticam formavit.
Ab anno 1939, Ruthenia Alba occidentalis est Rutheniae Albae pars.
Annis 1941-1945 durabat Bellum Magnum Patrium, quod Rutheniae Albae eversiones affecit.
Anno 1991, Unio Sovietica soluta est. Ruthenia Alba res publica sui iuris facta est.
Anno 1994, Alexander Lukashenko praeses electus est.
Numerus civium[recensere | fontem recensere]
- 10 293 011 (2006)
- Rutheni Albi 81,2%
- Russi 11,4%
- Poloni 3,9%
- Ucraini 2,4%
- Iudaei 1,1%
- alia (Lithuani, Tatari)
Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]
Ruthenia Alba sex regiones (вобласць, voblast') includet.
Nomina regionum | Nomina metropolium |
Regio Brestensis (Брэсцкая вобласць) | Bressicia (Брэст) |
Regio Grodnensis (Гродзенская вобласць) | Grodna (Гродна) |
Regio Homelensis (Гомельская вобласць) | Homel (Гомель) |
Regio Minscensis (Мiнская вобласць) | Minscum (Мінск) |
Regio Mohiloviensis (Магілёўская вобласць) | Mohilovia (Магілёў) |
Regio Vitebscensis (Вiцебская вобласць) | Vitebscum (Віцебск) |
Scientia et cultura[recensere | fontem recensere]
Ruthenia Alba est patria terraque activitatis {?} multorum hominum scientiae et culturae emeritorum, quorum sunt, poetae Ianca Cupala et Iacub Colas, scriptores Vladimirus Corotkevitz et Basilius Bycov, physicus Theodorus Theodorov, et multi alii.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ 1.0 1.1 I.G.Th. Graesse, F. Benedict, H. Plechl, Orbis Latinus, tom. III., p. 296
- ↑ Ephemeris
- ↑ 3.0 3.1 Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 50
- ↑ V. Šaton, De Latinitate semper viva <Lingua Latina in Albarussia>
Vide etiam[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes! |
Civitates | Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum Regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Lusitania · Luxemburgum · Macedonia · Melita · Moldavia · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Monoeci · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates non plane liberae | Abascia · Alania Meridiana · Carabachia Superioris · Cyprus Septemtrionalis · Kosovia · Transtyria |
Regiones | Balcania · Balticum · Britannia Maior · Gallia · Hibernia · Iberia · Paeninsula Italica · Lapponia · Pannonia · Scandinavia · Caucasus |