Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Euro

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Euronis signum.

Euro () est moneta zonae euronis usque ab Kalendis Ianuariis 1999. Zona Euronis est zona in EMU, quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae. Ioannes Claudius Juncker, pristinus primus minister Luxemburgi, ab anno 2005 usque ad annum 2013 fuit praeses gregis euronis. Die 21 Ianuarii 2013 Jeroen Dijsselbloem Batavus praeses electus est.

De vocabulo Latino[recensere | fontem recensere]

Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit: euro (indecl.) vel euro, -nis.[1][2][3] vel euronus, -i[4][5]

Ex regulis Unionis Europaeae, vox euro est indeclinabilis. Hispani autem et Lusitani et Francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat. Sed Graecis vocabulum indeclinabile est.

In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia, litteris Graecis verbum scribitur ευρώ.

Alii populi—exempli gratia, Lituani, Sloveni—propriis scribendi formis adhuc utuntur. In Russia et Bulgaria, litteris cyrillicis scribitur: евро.

De historia[recensere | fontem recensere]

  • 1970 - "Relatio Werneris": Fundamentum proposito factum est anno 1971. Tunc propositum est ut moneta et res familiaris in Unione Europaea iungantur.
  • 1979 - Consilio cancellarii Schmidt et praesidis Giscard d'Estaing Systema Monetae Europaeae institutum est.
  • 1996 - Charta monetae Euroni(s) publica facta est.
  • 1999 - Index mutandi factus est et Euro introductus, incolis autem nomismatibus et tesseris papyri antiquis usis.
  • 2002 - Nomismata et tesserae papyri introductae sunt.
  • 2011 - propter magna debita in Graecia, Hibernia, Lusitania, Hispania, et nunc etiam Italia putatur tenui filo suspensam harum rerum publicarum et Euronis ipsius salutem esse

Euronis terrae[recensere | fontem recensere]

Terrae Caeruleae Berolinenses (ab anno 2002) et caerulae sunt Unionis Europae civitates ubi nunc euro rite adhibenter.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad euronem spectant.
  • [2] Ioannis Pauli Agricolae Professoris Iuris civilis in Studiorum Universitate Saravipontana oratiuncula DE EVRONE.